Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 39

Videns autem,etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum.Vere,etc.HIER.Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.
(* Traductions européennes)